monumenta.ch > Plinius > sectio 33

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 23, 33
{XX} Surrentinum veteres maxime probavere, sequens aetas Albanum aut Falernum, et deinde alii iniquissimo genere decreti, quod cuique gratissimum, ceteris omnibus renuntiando. quod ut constarent sententiae, quota portio tamen mortalium his generibus posset uti? iam vero nec proceres usquam sinceris. eo venere mores, ut nomina modo cellarum veneant, statim in lacibus vindemiae adulterentur.